- PROPONTIS
- I.PROPONTISprovinc. Praetoria, Augusti temporibus, sicut Bithynia et Ponticae pars, ab Asiae specialiappellatione separata: ut cuius pars citerioris seu proprie dictae Asiae terminus fuit, ab Occidente. Vide cundem ad Solin. p. 802. et 809. et hîch infra.II.PROPONTISunô nomine dicitur totum illud mare, quod ab Hellesponti angustiis, ad Thracium usque Bosporum, protenditur. Suidas, Προποντὶς, ἡ πρὸ τοῦ πόντου θάλαςςα εν τῷ Βυζαντίῳ ἐπιεκεομένη. Dionys.—— Ο῞θεν ςτενὸς ἔρχεται αὐλῶνΣυρόμενος Βορέηνδε Προπόντιδος ἔνδοθι πάσης.Silius, l. 14. v. 145.—— Pontumque sonantemElicit angustô violentius ore Propontis.Longitudinem ei tribuit Ovidius, Ponticor. l. 4. Ep. 9. v. 18.Misit in has si quos longa Propontis aquas.Altitudinem Claudian. l. 2. in Eutrop. v. 333.—— Quorumque profundamIngluviem non Aegoeus, non alta Propontis, etc.Inde Propontiacus. Propert. l. 3. El. 21. v. 1.Frigida tam multos placuit tihbi Cyzicus annosTulle, propontiacâ qua fluit Isthmos aquâ.Ovid. l. 1. Trist. El. 9. v. 29Inde Propontiacis herentem Cyzicon oris.Nic. Lloydius. Baudrando Propontis vulgo Mar di Marmora, mare est inter Europam et Asiam, seu inter Asiam minorem et Thraciam; ad 140. mill. pass. ab Ortu in Occidentem extensum, ad 60. a Septentrione in Meridiem. Eius partes sunt Sinus Astacenus, le Golfe de comidie et sinus Cius le Golfe de Polmeur: Illudque circumstant Constantinopolis, Chalcedon. Nicomedia, cius, Perinthus, Cyzicus, lampsacus, Prusa, Selimbria et Rhedestus. Undique terris cingitur, instar lacus, praeterquam ad Borcam, ubi exit in Pontum Euxinum, per Bosphorum Thracium, utiad Meridiem per Hellespontum, in mare Aegaeum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.